7. Tarquinius Priscus


Lucius Tarquinius Priscus

Latin

deinde regnum Lucius Tarquinius Priscus accepit, Demarati filius, qui tyrannos patriae Corinthi fugiens in Etruriam venerat. ipse Tarquinius, qui nomen ab urbe Tarquiniis accepit, Romam profectus erat. advenienti aquila pileum abstulit et, postquam in caelum evolaverat, reposuit. ex hoc Tanaquil uxor, quae auguriorum perita erat, intellexit eum regnum habiturum esse. cum Romae maneret, Anci regis familiaritatem consecutus est, qui eum filiorum suorum tutorem reliquit. sed is pupillis regnum cepit. senatoribus, quos Romulus creaverat, centum alios addidit, qui e minoribus gentibus lecti sunt. plura bella libenter gessit, nec paucos agros, hostibus ademptos, urbis territorio adiunxit. primus triumphans urbem intravit. Cloacas fecit; Capitolium inchoavit. tricesimo octavo imperii anno a filiis Anci, quibus regnum eripuerat, occisus est.

Exercises