6. Numa, Hostilius, Ancus Marcius


Latin

Numa Pompilius (715–673 BCE)

post Romuli mortem unius anni interregnum fuit. quo confecto, Numa Pompilius Curibus, urbe in terra Sabinorum, natus rex factus est. hic vir bellum nullum gessit; sed civitati profuit. nam et leges dedit et sacra plurima instituit, ut populi ferocis et bello parati mores molliret. omnia, quae faciebat, dicebat se nymphae Egeriae, uxoris suae, monitu facere. morbo mortuus est, quadragesimo tertio imperii anno.

Tullus Hostilius (673–642 BCE)

Numam secutus est Tullus Hostilius, cuius avus se in bello contra Sabinos fortem et summa virtute esse ostenderat. rex factus bellum Albanis nuntiavit, idque trigeminorum, Horatiorum et Curiatiorum, certamine confecit. Albam propter perfidiam Metii Suffetii delevit. cum triginta duos annos rexisset, fulmine ictus cum domo sua arsit.

Ancus Marcius (642–617 BCE)

post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, tenuit imperium. hic vir, aequitate et religione avo similis, Latinos bello vicit, urbem ampliavit, et nova ei moenia circumdedit. carcerem primus aedificavit. ad Tiberis ostia urbem condidit, Ostiamque vocavit. vicesimo quarto anno imperii morbo periit.

Numa depicted in a 48 BC denarius

Exercises

NounsVerbs