Ovid Unseens
Each of these pieces is designed to be attempted in 45-60 minutes, providing more challenge with progress.
1.
Ariadne complains to Theseus of his desertion.
luna fuit: specto si quid nisi litora cernam;
quod videant oculi nil nisi litus habent.
nunc huc nunc illuc, et utroque sine ordine curro:
alta puellares tardat arena pedes.
interea toto clamanti litore, ‘Theseu!’
reddebant nomen concava saxa tuum.
et quoties ego te, toties locus ipse vocabat;
ipse locus miserae ferre volebat opem.
Heroides 10 17
2.
Ceres revives Triptolemus in the house of Celeus at Eleusis.
limen ut intravit, luctus videt omnia plena:
iam spes in puero nulla salutis erat.
matre salutata (mater Metanira vocatur)
iungere dignata est os puerile suo.
pallor abit, subitasque vident in corpore vires.
tantus caelesti venit ab ore vigor.
tota domus laeta est; hoc est, materque paterque
nataque: tres illi tota fuere domus.
Fasti 4 537
3.
Leander looks across the Hellespont towards Hero.
rupe sedens aliqua specto tua litora tristis;
et quo non possum corpore, mente feror.
lumina quin etiam summa vigilantia turre
aut videt aut acies nostra videre putat.
ter mihi deposita est in sicca vestis arena;
ter grave tentavi carpere nudus iter.
obstitit inceptis tumidum iuvenilibus aequor,
mersit et adversis ora natantis aquis.
Heroides 18 31
4.
Cacus has cleverly stolen the cattle of Hercules.
mane erat: excussus somno Tirynthius hospes
de numero tauros sentit abesse duos.
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus in antra feros:
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non leve finitimis hospitibusque malum.
Fasti 1 547
5.
Paris offers to take Helen to Troy.
Troia classis adest, armis instructa virisque;
iam facient celeres remus et aura vias.
ibis Dardanias ingens regina per urbes,
teque novam credet vulgus adesse deam.
dona pater fratresque et cum genetrice sorores,
Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri:
plura feres quam quae littera nostra refert.
nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
concitet et vires Graecia magna suas.
Heroides 16 331
6.
Protesilaus sets sail from Aulis, leaving Laodamia.
ventus erat nautis aptus, non aptus amanti:
solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,
linguaque mandantis verba imperfecta reliquit;
vix illud potui dicere triste ‘vale’.
incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
iamque meus longe Protesilaus erat.
dum potui spectare virum, spectare iuvabat,
sumque tuos oculos usque secuta meis;
ut te non poteram, poteram tua vela videre,
vela diu vultus detinuere meos.
Heroides 13 11
7.
Winter in exile.
nix iacet, et iactam nec sol pluviaeve resolvunt;
indurat Boreas, perpetuamque facit.
ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,
et solet in multis bima manere locis.
tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas
aequet humo turres, tectaque rapta ferat.
pellibus et sutis arcent male frigora bracis,
oraque de toto corpore sola patent.
saepe sonant moti glacie pendente capilli,
et nitet inducto candida barba gelu.
Tristia III 10 13
8.
Daedalus, detained by Minos in Crete, plans escape.
‘sit modus exilio,’ dixit ‘iustissime Minos;
accipiat cineres terra paterna meos.
et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
vivere non potui, da mihi posse mori.’
dixerat haec, sed et haec et multo plura licebat
dicere: regressus non dabat ille viro.
quod simul ac sensit, ‘nunc, o nunc, Daedale’ dixit
‘materiam qua sis ingeniosus habes.
possidet, en, terras et possidet aequora Minos:
nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
restat iter caeli: caelo tentabimus ire!
da veniam coepto, Iuppiter alte, meo.’
Ars Amatoria II 25
9.
Alcyone finds the body of Ceyx washed ashore.
mane erat: egreditur tectis ad litus, et illum
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
dumque ‘moratus ibi est’, dumque ‘hic retinacula solvit’,
‘hoc mihi discedens dedit oscula litore’ dicit,
dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque
prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
nescioquid quasi corpus aqua: primoque quid illud
esset erat dubium: postquam paulum appulit unda,
et quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
qui foret ignorans, quia naufragus, omine mota est.
Metamorphoses XI 710
10.
Hypsipyle recalls Jason’s departure from Lemnos on the Argo.
tertia messis erat, cum tu dare vela coactus
implesti lacrimis talia verba tuis:
‘abstrahor, Hypsipyle: sed dent modo fata recursus,
vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero.’
ultimus e sociis sacram conscendis in Argon:
illa volat; ventus concava vela tenet;
caerula propulsae subducitur unda carinae;
terra tibi, nobis aspiciuntur aquae.
in latus omne patens turris circumspicit undas;
huc feror, et lacrimis osque sinusque madent.
Heroides VI 57
11.
Part of the story of Arion.
inde domum repetens puppim conscendit Arion,
atque ita quaesitas arte ferebat opes.
forsitan, infelix, ventos undasque timebas;
at tibi nave tua tutius aequor erat.
namque gubernator destricto constitit ense,
ceteraque armata conscia turba manu.
quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppim,
non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
ille metu pavidus ‘mortem non deprecor’ inquit,
‘sed liceat sumpta pauca referre lyra.’
dant veniam, ridentque moram; capit ille coronam
quae possit crines, Phoebe, decere tuos.
Fasti II 95
12.
Romulus and Remus are exposed on the Tiber.
huc ubi venerunt (nec enim procedere possunt
longius), ex illis unus an alter ait:
‘at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
plus tamen ex illis iste vigoris habet.
si genus arguitur vultu, nisi fallit imago,
nescioquem vobis suspicor esse deum.
at si quis vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore ferret opem.
ferret opem certe, si non ope mater egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, peritura simul, simul ite sub undas
corpora.’ desierat deposuitque sinu.
Fasti II 393
13.
The deified Romulus, now Quirinus, appears to Julius Proculus.
pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via,
et dixisse simul ‘prohibe lugere Quirites,
nec violent lacrimis numina nostra suis.
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
et patrias artes militiamque colant.’
iussit et in tenues oculis evanuit auras.
convocat hic populos iussaque verba refert.
templa deo fiunt. collis quoque dictus ab illo est,
et referunt certi sacra paterna dies.
Fasti II 503
14.
The age of youth passes quickly.
venturae memores iam nunc estote senectae:
sic nullum vobis tempus abibit iners.
dum licet, et vernos etiamnum ducitis annos,
ludite; eunt anni more fluentis aquae.
nec quae praeteriit iterum revocabitur unda,
nec quae praeteriit hora redire potest.
utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Ars Amatoria III 59
15.
Ovid is content with the modern world.
simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est
et domiti magnas possidet orbis opes.
aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
alterius dices illa fuisse Iovis.
curia consilio nunc est dignissima tanto:
de stipula Tatio regna tenente fuit.
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
quid nisi araturis pascua bubus erant?
prisca iuvent alios; ego me nunc denique natum
gratulor: haec aetas moribus apta meis.
Ars Amatoria III 113
16.
Dido’s message to Aeneas, as she kills herself with the sword he gave her.
aspicias utinam, quae sit scribentis imago:
scribimus, et gremio Troicus ensis adest,
perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,
qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
quam bene conveniunt fato tua munera nostro!
instruis impensa nostra sepulcra brevi.
nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;
ille locus saevi vulnus amoris habet.
nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei,
hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:
‘praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;
ipsa sua Dido concidit usa manu.’
Heroides VII 183
17.
The fall of Icarus.
tabuerant cerae. nudos quatit ille lacertos,
et trepidat, nec quo sustineatur habet.
decidit, atque cadens ‘pater, o pater, auferor!’ inquit.
clauserunt virides ora loquentis aquae.
at pater infelix, nec iam pater, ‘Icare!’ clamat,
‘Icare’ clamat ‘ubi es, quove sub axe volas?’
‘Icare!’ clamabat: pinnas aspexit in undis;
ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
Ars Amatoria II 89
18.
How Brutus interpreted the oracle.
ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis
exit et exstinctis ignibus exta rapit.
consulitur Phoebus. sors est ita reddita: ‘matri
qui dederit princeps oscula, victor erit.’
oscula quisque suae matri properata tulerunt,
non intellecto credula turba deo.
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.
ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,
creditus offenso procubuisse pede.
Fasti II 711
19.
Ajax and Ulysses are rival claimants to the arms of Achilles. Ajax speaks:
‘agimus, pro Iuppiter!’ inquit
‘ante rates causam, et mecum confertur Ulixes?
at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
tutius est igitur fictis contendere verbis
quam pugnare manu: quantumque ego marte feroci,
quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: vidistis enim: sua narret Ulixes,
quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.’
Metamorphoses XIII 5
20.
Paris relates the judgement story.
ecce pedum pulsu visa est mihi terra moveri –
vera loquar, veri vix habitura fidem:
constitit ante oculos, actus velocibus alis,
Atlantis magni Pleionesque nepos.
fas vidisse fuit: fas sit mihi visa referre –
inque dei digitis aurea virga fuit.
tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
graminibus teneros imposuere pedes.
obstipui, gelidusque comas erexerat horror :
cum mihi ‘pone metum’ nuntius ales ait.
‘arbiter es formae: certamina siste dearum,
vincere quae forma digna sit una duas.’
Heroides XVI 59
21.
Hercules wears the poisoned shirt.
tura dabat primis et verba precantia flammis,
vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit late diffusa per artus.
dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
implevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
nec mora: letiferam conatur scindere vestem:
qua trahitur, trahit illa cutem: foedumque relatu,
aut haeret membris frustra tentata revelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.
Metamorphoses IX 160
22.
Ovid is not a soldier, but he serves Augustus just as much in his own way.
haec mea militia est; ferimus quae possumus arma,
dextraque non omni munere nostra vacat.
si mihi non valido torquentur pila lacerto,
nec bellatoris terga premuntur equi,
nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense
(his habilis telis quilibet esse potest):
at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
nomina, per titulos ingredimurque tuos.
ergo ades, et placido paulum mea munera vultu
respice, pacando si quid ab hoste vacat.
Fasti II 9
23.
After renewing Aeson’s youth by magic, Medea persuades the daughters
of Pelias to kill their father with the same intent.
ter iuga Phoebus equis, in Ibero gurgite mersis,
dempserat, et quarta radiantia nocte micabant
sidera; cum rapido fallax Aeetias igni
imponit purum laticem et sine viribus herbas.
iamque neci similis, resoluto corpore, regem
et cum rege suo custodes somnus habebat,
quem dederant cantus magicaeque potentia linguae.
intrarant iussae cum Colchide limina natae,
ambierantque torum. quid nunc dubitatis, inertes?
stringite’ ait ‘gladios, veteremque haurite cruorem,
ut repleam vacuas iuvenili sanguine venas.’
Metamorphoses VII 324