3. Romulus and Remus


Latin

Romulus and Remus

Amulius, ut regnum validissime faceret, Numitoris filium clam interfecit, et filiam fratris, Rheam Silviam, Vestalem virginem fecit. nam haec Vestae sacerdotes viro nubere non potureunt. sed haec a Marte geminos filios, Romulum et Remum, habuit. hoc cum Amulius cognovisset, matrem in vincula iniecit, pueros tamen in Tiberim abieci iussit.

forte Tiberis aqua ultra ripam surrexerat, et, cum pueri in vado positi essent, aqua regressa eos in sicco reliquit. ad eorum clamores lupa adiit, eisque ubera sua obtulit. quod videns Faustulus quidam, pastor illorum locorum, pueros sustulit et uxori Accae Laurentiae dedit ut curarentur.

sic Romulus et Remus multos annos inter pastores habitabant. cum iuvenes essent, et forte cognovissent quis ipsorum avus, quae mater fuisset, Amulium interfecerunt, et Numitori avo regnum reddiderunt. tum in monte Palatino urbs condita est, quam Romulus a suo nomine Romam vocavit. haec cum muris circumdaretur, Remus occisus est, dum fratrem irridens muros transibat.

Romulus and Remus

Exercises

NounsVerbs