A History of Rome part 1 – Saturn to Tarquinius


A History of Rome: part I


The Golden Age of Saturn to the fall of Tarquinius Superbus.

1. Saturn to Aeneas

Latin

antiquissimis temporibus Saturnus in Italiam venisse dicitur. ibi prope Ianiculum urbem condidit, cui nomen Saturniam dedit. in hoc loco Italos primus agriculturam docuit.

postea Latinus in illis locis imperavit. sub hoc rege Troia in Asia deleta est. hinc Aeneas, Anchisae filius, cum multis Troianis, qui a Graecis non interfecti erant, fugit, et ad Italiam advenit. ibi Latinus rex ei libenter accepto filiam Laviniam in matrimonium dedit. Aeneas urbem condidit, cui in honorem uxoris nomen Lavinium dedit.

Exercises

Exercise 1.1


Quiz

A History of Rome, part 1 Quiz

2. Ascanius and the Kings of Alba

Latin

post Aeneae mortem Ascanius, Aeneae filius, regnum accepit. quod in alium locum transtulit, urbemque condidit in monte Albano, nomenque eius Albam Longam esse nuntiavit. eum secutus est Silvius, qui post Aeneae mortem a Lavinia genitus erat. eius posteri omnes, usque ad Romam conditam, Albae regebant.

unus horum regum, Romulus Silvius, se Iove maiorem esse dicebat, et, cum tonaret, militibus imperavit ut arma percuterent, dicebatque hunc clamorem multo clariorem esse quam tonitrum. Iuppiter iratus fulmen in eum deiecit et ille incensus in Albanum lacum cecidit.

Silvius Procas, rex Albanorum, duos filios reliquit, Numitorem et Amulium. horum minor natu, Amulius, fratrem rogavit utrum regnum habere mallet an bona, quae pater reliquisset. Numitor patris bona legit; Amulius regnum habuit.

Exercises

Quiz

A History of Rome, part 2 Quiz

Ascanius

3. Romulus and Remus

Latin

Amulius, ut regnum validissimum faceret, Numitoris filium clam interfecit, et filiam fratris, Rheam Silviam, Vestalem virginem fecit. nam hae Vestae sacerdotes viro nubere non potureunt. sed haec a Marte geminos filios, Romulum et Remum, habuit. hoc cum Amulius cognovisset, matrem in vincula iniecit, pueros tamen in Tiberim abici iussit.

forte Tiberis aqua ultra ripam surrexerat, et, cum pueri in vado positi essent, aqua regressa eos in sicco reliquit. ad eorum clamores lupa adiit, eisque ubera sua obtulit. quod videns Faustulus quidam, pastor illorum locorum, pueros sustulit et uxori Accae Laurentiae dedit ut nutrirentur.

sic Romulus et Remus multos annos inter pastores habitabant. cum iuvenes essent, et forte cognovissent quis ipsorum avus, quae mater fuisset, Amulium interfecerunt, et Numitori avo regnum reddiderunt. tum in monte Palatino urbs condita est, quam Romulus a suo nomine Romam vocavit. haec cum muris circumdaretur, Remus occisus est, dum fratrem irridens muros transibat.

Exercises

NounsVerbs

4. Abduction of the Sabine women

Latin

Romulus, ut civium numerum augeret, urbem patefecit, ad quam multi ex urbibus suis pulsi contenderunt. sed novae urbis civibus nullae uxores erant. festum itaque Neptuni et ludos instituit. ad hos cum multi ex proximis gentibus cum feminis et liberis venissent, Romani inter ipsos ludos spectantes virgines rapuerunt.

gentes illae, quarum virgines raptae erant, bellum cum Romanis gesserunt. cum Romae appropinquarent, forte Tarpeiam virginem conspexerunt, quae in arce sacra procurabat. hanc rogabant ut viam in arcem ostenderet, eamque invitaverunt ut donum a se peteret. illa petivit ut sibi darent quod in sinistris manibus gererent, anulos aureos et armillas pulchras. hostes tamen in arcem ab ea ducti scutis Tarpeiam superaverunt; nam ea quoque in sinistris manibus gerebant.

Exercises

NounsVerbs

5. Peace and the death of Romulus

Latin

tum Romulus cum hoste, qui montem Tarpeium tenebat, proelium conseruit in eo loco, ubi nunc forum Romanum est. inter pugnantes raptae processerunt, et hinc patres, hinc maritos et soceros complectebantur, et rogabant ut caedis finem facerent. omnes his precibus moti sunt. Romulus foedus fecit et Sabinos in urbem recepit.

postea civitatem descripsit. centum senatores legit, aliosque ob aetatem, alios ob reverentiam eis debitam, Patres appellavit. plebem in triginta curias distribuit, eisque raptarum nomina dedit. anno regni tricesimo septimo, cum exercitum lustraret, inter tempestatem ortam subito oculis hominum abductus est. hinc alii eum a senatoribus interfectum, alii ad deos sublatum esse putaverunt.

Exercises

NounsVerbs

6. The successors of Romulus

Latin

Numa Pompilius (715–673 BCE)

post Romuli mortem unius anni interregnum fuit. quo confecto, Numa Pompilius Curibus, urbe in terra Sabinorum, natus rex factus est. hic vir bellum nullum gessit; sed civitati profuit. nam et leges dedit et sacra plurima instituit, ut populi ferocis et bello parati mores molliret. omnia, quae faciebat, dicebat se nymphae Egeriae, uxoris suae, monitu facere. morbo mortuus est, quadragesimo tertio imperii anno.

Tullus Hostilius (673–642 BCE)

Numam secutus est Tullus Hostilius, cuius avus se in bello contra Sabinos fortem et summa virtute esse ostenderat. rex factus bellum Albanis nuntiavit, idque trigeminorum, Horatiorum et Curiatiorum, certamine decretum est. Albam propter perfidiam Metii Fufetii delevit. cum triginta duos annos rexisset, fulmine ictus cum domo sua arsit.

Ancus Marcius (642–617 BCE)

post hunc Ancus Martius, Numae ex filia nepos, tenuit imperium. hic vir, aequitate et religione avo similis, Latinos bello vicit, urbem ampliavit, et nova ei moenia circumdedit. carcerem primus aedificavit. ad Tiberis ostium urbem condidit, Ostiamque vocavit. vicesimo quarto anno imperii morbo periit.

Exercises

7. Lucius Tarquinius Priscus

Latin

deinde regnum Lucius Tarquinius Priscus accepit, Demarati filius, qui tyrannos patriae Corinthi fugiens in Etruriam venerat. ipse Tarquinius, qui nomen ab urbe Tarquiniis accepit, Romam profectus erat. advenienti aquila pileum abstulit et, postquam in caelum evolaverat, reposuit. ex hoc Tanaquil uxor, quae auguriorum perita erat, intellexit eum regnum habiturum esse. cum Romae maneret, Anci regis familiaritatem consecutus est, qui eum filiorum suorum tutorem reliquit. sed is a pupillis regnum cepit. senatoribus, quos Romulus creaverat, centum alios addidit, qui e minoribus gentibus lecti sunt. plura bella libenter gessit, nec paucos agros, hostibus ademptos, urbis territorio adiunxit. primus triumphans urbem intravit. Cloacas fecit; Capitolium aedificare coeperat. tricesimo octavo imperii anno a filiis Anci, a quibus regnum eripuerat, occisus est.

8. Servius Tullius

Latin

post hunc Servius Tullius tenuit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, flamma in eius capite visa est. hoc signo Tanaquil ei summam dignitatem praedixit, et marito persuasit ut eum cum liberis suis educaret; ut iuvenis, rex ei filiam in matrimonium dedit.

cum Priscus Tarquinius occisus esset, Tanaquil de superiore parte domus populum allocuta est. ‘rex,’ inquit, ‘grave non letale tamen vulnus accepit; populus, dum aeger rex est, Servio Tullio obedire debet. sic Servius regere coepit, sed bene imperium administravit. montes tres urbi adiunxit. primus omnium censum ordinavit. sub eo Roma habuit octoginta tria millia civium Romanorum cum his qui in agris habitabant. hic rex interfectus est scelere filiae Tulliae et Tarquinii Superbi, filii eius regis quem Servius secutus erat. nam ab ipso Tarquinio de gradibus curiae deiectus, cum domum fugeret, interfectus est. Tullia in forum festinavit, et prima maritum regem salutavit. cum domum rediret, aurigam in corpus patris, in via iacens, carpentum agere iussit.

9. The Fall of Tarquinius Superbus

Latin

Tarquinius Superbus cognomen ideoneum tali ingenio habebat. bello tamen strenuus plures proximorum locorum vicit. Templum Iovis in Capitolio aedificavit. postea, dum Ardeam oppugnabat, urbem Latii, imperium perdìdit. nam cum filius eius Lucretiae, nobilissimae feminae, uxori Tarquinii Collatini, vim fecisset, haec se ipsa occidit in conspectu mariti, patris et amicorum, postquam eis persuasit ut hoc scelus ulciscerentur. propter hoc L. Brutus, Collatinus, aliique nonnulli regem interficere constituerunt, populoque persuaserunt ut ei portas urbis clauderet. exercítus quoque, qui urbem Ardeam cum rege oppugnabat, eum reliquit. fugit itaque cum uxore et liberis suis. ita Romae regnum erat per septem reges annos ducentos quadraginta tres.