4. Seizure of the Sabine Women


Latin

Seizure of the Sabine women

Romulus, ut civium numerum augeret, urbem patefecit, ad quam multi ex urbibus suis pulsi contenderunt. sed novae urbis civibus nullae uxores erant. festum itaque Neptuni et ludos instituit. ad hos cum multi ex proximis gentibus cum feminis et liberis venissent, Romani inter ipsos ludos spectantes virgines rapuerunt.

gentes illae, quarum virgines raptae erant, bellum cum Romanis gesserunt. cum Romae appropinquarent, forte Tarpeiam virginem conspexerunt, quae in arce sacra procurabat. hanc rogabant ut viam in arcem ostenderet, eamque invitaverunt ut donum a se peteret. illa petivit ut sibi darent quod in sinistris manibus gererent, anulos aureos et armillas pulchras. hostes tamen in arcem ab ea ducti scutis ad Tarpeiam cucurrerunt; nam ea quoque in sinistris manibus gerebant.

The Rape of the Sabines, mid 17th century

Exercises

NounsVerbs