Livy Unseens
For translation, each of these pieces should occupy the translator for 45-60 minutes, providing more challenge with progress.
1.
Quinctius, the new consul, is eager to begin hostilities.
Latin
T. Quinctius alter consul maturius, quam priores soliti erant consules, a Brundisio cum transmisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus octingentis. ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra assequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium viam facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncum tuto circuitu Macedoniam intraret.
Livy 32.9
Questions
2.
Rome sends help to Apollonia
Latin
legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se, quae vellent, pollicitus duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto sociorum Q. Naevio Crista, viro impigro et perito militiae. is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus.
Livy 24.40
Questions
3.
Roman operations against Macedon.
Latin
consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius, extrema Macedoniae populatus multis castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent perlicere, est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit, puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.
Livy 31.27
4.
After the battle of Magnesia.
Latin
et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna praeda in sua reverterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant. legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt. Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta vigilia cum coniuge et filia petit Apameam. Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem viae potuit, venit.
Livy 37.44
5.
King Philip cuts off the Roman foragers.
Latin
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris, octo fere inde milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum – id est loco nomen – movit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit ut cresceret socordia simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentores constituit signa.
Livy 31.36
6.
The Roman consul unable to come to a decision finds himself superseded.
Latin
consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit. quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere, quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.
Livy 32.6
7.
Death of Flaminius at Lake Trasimene.
Latin
tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem; insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques – Ducario nomen erat – facie quoque noscitans consulem ‘en‘, inquit, ‘hic est’, popularibus suis, ‘qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.’ subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.
Livy 22.6
8.
The Roman and Macedonian forces come into contact with each other.
Latin
Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit. circa Larissam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt.
Livy 33.6
9.
A mule causes a battle.
Latin
flumen erat haud magnum propius hostium castris, ex quo et Macedones et Romani aquabantur, praesidiis ex utraque ripa positis ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant et duae turmae Samnitium equitum; et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, duae turmae equitum. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres milites sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahere conati sunt. altero eorum occiso receptoque iumento, Romani ad stationem suorum se recipiebant. octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgresssi sunt, dein plures, postremo omnes.
Livy 44.40
10.
Gallic invaders argue before the Senate.
Latin
dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret: advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant; ea aegre patientibus iis adempta, et quae alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse.
Livy 39.54
11.
Cato’s march to attack the Spanish camp.
Latin
nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet, priusquam hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit, et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit. mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere ipsi ad arma. interim consul apud suos ‘nusquam nisi in virtute spes est, milites’, inquit, ‘et ego sedulo, ne esset, feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum idem tutissimum: in virtute spem positam habere.’ sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. id quod crediderat evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et, quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci, armatis complent.
Livy 34.14
12.
A Roman victory in Spain.
Latin
cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque obstinaverant animis vincere aut mori. minus pertinaces viros habebat altera acies, nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius in cornibus proelium fuit. hinc Poenus, hinc Afer urget; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit: ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant.
Livy 23.29
13.
Philip’s narrow escape.
Latin
versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus, qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus, haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
Livy 31.37
14.
Hannibal after defeating the Romans in a cavalry skirmish crosses the Po.
Latin
hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. itaque proxima nocte, iussis militibus vasa silentio colligere, castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. Caelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
Livy 21.47
15.
Hannibal before leaving Spain to invade Italy grants furlough to the troops.
Latin
Hannibal Sagunto capto Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat. ‘credo ego vos’, inquit, ‘socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum: ita enim hae gentes non pacis solum, sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itaque cum longinqua a domo instet militia, incertumque sit, quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do. primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.’
Livy 21.21
16.
Hannibal after Cannae rejects Maharbal’s advice to march straight upon Rome.
Latin
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus, ‘immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto’, inquit, ‘victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite, ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.’ Hannibali nimis laeta res est visa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus. tum Maharbal: ‘non omnia nimirum eidem di dedere. vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis.’ mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.
Livy 22.51
17.
Athens is warned of Philip’s approach.
Latin
Demetriade tum Philippus erat: quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quanquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe, nec quidquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. et respondisset, ni speculator – hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium – contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
Livy 31.24
18.
A capable commander.
Latin
clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona vallum cingunt. in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur; ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia, quae vel alius imperator prudens et inpiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit.
Livy 4.27
19.
Desperate fighting.
Latin
A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit. in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est . et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.
Livy 2.19
20.
Bravery of Camillus.
Latin
dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit, ‘infer, miles’, clamitans ‘signum’. quod ubi videre ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato ‘sequere imperatorem’ pro se quisque clamantes. emissum etiam signum Camilli iussu in hostium acier ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos; ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum. nec vis tantum militum movebat excitata praesentia ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species; ita, quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restitait ostentans vincentem ceteram aciem.
Livy 6.8
21.
The people of Clusium threatened by the Gauls appeal to Rome.
Latin
Clusini novo bello exterriti, cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab eis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. de auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.
Livy 5.35
22.
The Volsci, after hesitating, renew their attack on the Romans.
Latin
circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, suos increpans clara voce ‘hic praebituri’, inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec vallum sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis!’ haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti, dant impressionem, qua Postumius Albus cohortes obiecerat: et moverunt victorem, donec dictator pedem iam referentibus suis advenit, eoque omne proelium versum est.
Livy 4.28
23.
Two scouting parties meet.
Latin
Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus, quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petiisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes appropinquare. itaque priusquam in conspectum venirent, equos armaque expedierant: nec mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est. forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares, aequis viribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium.
Livy 31.33
24.
A Carthaginian landing party repulsed.
Latin
cum praeterveheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatus agros, inde ad urbem classem appulit. ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri, qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum attulerant, et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat. itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur.
Livy 28.36
25.
The fall of Artena.
Latin
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis irrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto; taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
Livy 4.61
26.
The capture of Corioli.
Latin
erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus imminentis belli, Volscae legiones profectae ab Antio invasissent eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit caedeque in proxima urbis facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit. clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum ortus et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant. ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum.
Livy 2.33
27.
With privilege comes responsibility.
Latin
inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium – tertio hic anno ante consul fuerat – principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in vulnus cadit. sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma ‘hoc iurastis’ inquit, ‘milites, fugientes vos in castra redituros? adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.’ consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: ‘verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? di impetrabunt, per quos iuravere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!’ sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.
Livy 2.46