Propertius: 1.1 (B)


Menu A B

Latin

at vos, deductae quibus est fallacia lunae
et labor in magicis sacra piare focis,   20
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnes
posse Cytinaeis ducere carminibus.
et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,   25
quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentes et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit iter.   30
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
et nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur   35
cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas adverterit aures,
heu referet quanto verba dolore mea!

Commentary

English