Messalina etc 2025-26


OCR GCSE Latin: 2025-26 Prose B texts

Messalina

Adultery

Messalina novo et quasi insane amore incensa est. nam in
C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat
ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius
exturbaret liberoque adultero potiretur. neque Silius flagitii
aut periculi nescius erat: sed intellexit exitium, si abnueret, 5
fore certum et, si consentiret, nonnullam facinoris celandi
spem esse; simulque se magna praemia accepturum. igitur
placuit neglegere futura praesentibus frui. illa non furtim
sed multis cum comitibus ventitat domum, egredienti
adhaeret, dat opes honoresque; postremo servi, Iiberti, 10
paratus principis apud adulterum saepe videbantur. at
Claudius matrimonii sui ignarus.

iam Messalina propter facilitatem adulteriorum ad novas
libidines versa est. Silius, sive fatali insania an ipsa pericula
remedium imminentium periculorum ratus, abrumpi 15
dissimulationem urgebat: quippe non exspectandum, dum
princeps senesceret. se caelibem, orbum, nuptiis et
adoptando Britannica paratum. eandem Messalinae
potentiam mansuram esse, addita securitate, si praevenirent
Claudium, qui insidiis incautus sed ad iram celer esset. 20
Messalina, non amore in maritum, sed verita ne Silius
summa adeptus se sperneret, diu haesitavit; sed tandem
persuasum. nomen enim matrimonii concupivit ob
magnitudinem infamiae. nec ultra morata quam dum
sacrificia gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta 25
nuptiarum sollemnia celebrat.

Messalina is denounced

igitur domus principis inhorruit, maximeque ei qui
potentiam habebant timuerunt ne res verterentur: spem
tamen habebant, si Claudio de atrocitate sceleris
persuasissent, Messalinam posse opprimi sine quaestione 30
damnatam; sed periculum esse ne ille defensionem audiret,
neve clausae aures etiam confitenti non essent. Narcissus,
occasiones quaerens, cum Caesar diu apud Ostiam
moraretur, duas eius paelices largitione et promissis perpulit
delationem subire. exim Calpurnia (id alteri paelici nomen), 35
ubi datum est secretum, ad genua Caesaris provoluta
nupsisse Messalinam Silio exclamat; altera paelice haec
confirmante, Calpurnia cieri Narcissum postulat. qui
‘discidiumne tuum’ inquit ‘novisti? nam matrimonium
Silii vidit populus et senatus et milites; ac nisi celeriter agis, 40
tenet urbem maritus.’

non solum rumor interea, sed undique nuntii ad Messalinam
contendunt, qui Claudium omnia cognovisse et venire
promptum ultioni adferrent. igitur Messalina Lucullianos
in hortos, Silius dissimulando metui ad forum digrediuntur. 45
illa tamen, quamquam res adversae consilium eximerent,
ire obviam et aspici a marito statim constituit, quod saepe ei
fuerat subsidium; misitque ut Britannicus et Octavia in
complexum patris irent. atque interim, tribus omnino
comitantibus – tam repens erat solitudo – postquam per 50
urbem pedibus ivit, vehiculo, quo purgamenta hortorum
eripiuntur, Ostiensem viam intrat. nullam misericordiam
civibus commovit quia flagitiorum deformitas praevalebat.
et iam erat in aspectu Claudii clamitabatque ut audiret
Octaviae et Britannici matrem. Narcissus tamen obstrepuit, 55
Silium et nuptias referens; simul codicillos libidinum indices
tradidit, quibus visus Caesaris averteret. nec multo post
urbem ingredienti offerebantur liberi, sed Narcissus amoveri
eos iussit.

The death of Messalina

mirum inter haec silentium Claudii: omnia Iiberto 60
oboediebat; qui contionem militum in castris paravit. apud
eos praemonente Narcisso princeps pauca verba fecit:
continuus dehinc clamor militum nomina reorum et poenas
flagitantium. ductus Silius ad tribunal non defensionem,
non moras temptavit, sed precatus est ut mors acceleraretur. 65
interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam,
componere preces, nonnulla spe et ira: tantam superbiam
etiam tum gerebat. ac nisi caedem eius Narcissus
properavisset, vertisset pernicies in accusatorem. nam
Claudius domum regressus, ubi cena vinoque incaluit, 70
imperavit ut femina misera (hoc enim verbo Claudium
usum esse ferunt) ad causam dicendam postridie adesset.
quod ubi Narcissus audivit et languescere iram redire
amorem vidit, timebat, si moraretur, propinquam noctem
et uxorii cubiculi memoriam; igitur prorumpit denuntiatque 75
centurionibus et tribuna, qui aderat, exsequi caedem: ita
imperatorem iubere. missus quoque unus e libertis: is
raptim in hortos praegressus repperit Messalinam, humi
fusam; adsidebat mater Lepida, quae florenti filiae haud
concors fuerat; sed supremis eius necessitatibus ad 80
misericordiam versa suadebat ne percussorem opperiretur:
transiisse vitam neque aliud quam mortem decoram
quaerendum. sed nihil honestum inerat Messalinae animo,
per libidines corrupto; lacrimae et questus inriti
effundebantur, cum impetu venientium pulsae sunt fores 85
adstititque tribunus. tunc primum Messalina fortunam
suam intellexit ferrumque accepit; quod frustra iugulo aut
pectori per trepidationem admovens, ictu tribuni transigitur.
corpus matri concessum.