Ceterum Tiberius per omnes valetudinis eius dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est; consulesque sede vulgari per speciem maestitiae sedentis honoris locique admonuit et effusum in lacrimas senatum victo gemitu, simul oratione continua erexit: non quidem sibi ignarum posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus; vix propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a plerisque lugentium. neque illos imbecillitatis damnandos; se tamen fortiora solacia e complexu rei publicae petivisse. miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit. egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesarem statuunt. quibus adprensis ‘patres conscripti, hos’ inquit ‘orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret, attolleret, sibique et posteris confirmaret. erepto Druso preces ad vos converto disque et patria coram obtestor: Augusti pronepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite, regite, vestram meamque vicem explete. hi vobis, Nero et Druse, parentum loco: ita nati estis ut bona malaque vestra ad rem publicam pertineant.
Magno ea fletu et mox precationibus faustis audita. ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque animos audientium impleverat; ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem dempsit.

(b) What impression of Tiberius does Tacitus give in this passage?
Marks are awarded for the quality of written communication in your answer. [25]
Marks are awarded for the quality of written communication in your answer. [25]