Cover
1
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 90
labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
miratur nemus insuetum fulgentia longe
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
olli remigio noctemque diemque fatigant
et longos superant flexus, variisque teguntur 95
arboribus, viridesque secant placido aequore silvas.
sol medium caeli conscenderat igneus orbem
cum muros arcemque procul ac rara domorum
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
aequavit, tum res inopes Euandrus habebat. 100
ocius advertunt proras urbique propinquant.
2
forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
ut celsas videre rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitos incumbere remis,
terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 110
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse,
et procul e tumulo: ‘iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias? quo tenditis?’ inquit.
‘qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?’
tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
‘Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantes.’ 120
obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
‘egredere o quicumque es’ ait ‘coramque parentem
adloquere ac nostris succede penatibus hospes.’
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;
progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125
3
tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
‘optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
et vitta comptos voluit praetendere ramos,
non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas
quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130
sed mea me virtus et sancta oracula divum
cognatique patres, tua terris didita fama,
coniunxere tibi et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135
advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes.
vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140
idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.
sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
his fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni. 145
gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.’
4
dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
tum sic pauca refert: ‘ut te, fortissime Teucrum,
accipio agnoscoque lubens! ut verba parentis 155
et vocem Anchisae magni vultumque recordor!
nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum Salamina petentem
protinus Arcadiae gelidos invisere fines.
tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat
Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram;
accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165
ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam,
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet, 170
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.’
5
haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175
pocula, gramineoque viros locat ipse sedili,
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
accipit Aenean solioque invitat acerno.
tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris 180
dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
postquam exempta fames et amor compressus edendi,
rex Euandrus ait: ‘non haec sollemnia nobis, 185
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.
6
iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
hic spelunca fuit vasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat
solis inaccessam radiis; semperque recenti 195
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora virum tristi pendebant pallida tabo.
huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
ore vomens ignes magna se mole ferebat.
attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200
auxilium adventumque dei. nam maximus ultor
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentes, vallemque boves amnemque tenebant.
at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit, totidem forma superante iuvencas.
atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum 210
indiciis raptor saxo occultabat opaco;
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
7
interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querelis 215
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum vocem, vastoque sub antro
mugiit, et Caci spem custodita fefellit.
hic vero Alcidae furiis exarserat atro
felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum 220
robur, et aërii cursu petit ardua montis.
tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postes,
ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. ter totum fervidus ira 230
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
stabat acuta silex praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235
hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avulsam solvit radicibus, inde repente
impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240
8
at specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae,
non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245
cernatur, trepident immisso lumine Manes.
ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit, omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250
ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255
non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
panditur extemplo foribus domus atra revulsis
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265
terribiles oculos, vultum villosaque saetis
pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignes.
9
ex illo celebratus honos laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri 270
hanc aram luco statuit, quae maxima semper
dicetur nobis et erit quae maxima semper.
quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris.
communemque vocate deum et date vina volentes.’ 275
dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit,
et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.
10
tum pater Euandrus dextram complexus euntis
haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
‘o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560
qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos
et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tres animas Feronia mater
(horrendum dictu) dederat, terna arma movenda – 565
ter leto sternendus erat; cui nunc tamen omnes
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 570
funera, tam multis viduasset civibus urbem.
at vos, o superi, et divum tu maxime rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575
si visurus eum vivo et venturus in unum,
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580
dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius aures
vulneret. haec genitor digressu dicta supremo
fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.