Messalina: Section 1 test


Messalina novo et quasi insane amore incensa est. nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret liberoque adultero potiretur. neque Silius flagitii aut periculi nescius erat: sed intellexit exitium, si abnueret, fore certum et, si consentiret, nonnullam facinoris celandi spem esse; simulque se magna praemia accepturum. igitur placuit neglegere futura praesentibus frui. illa non furtim sed multis cum comitibus ventitat domum, egredienti adhaeret, dat opes honoresque; postremo servi, liberti, paratus principis apud adulterum saepe videbantur. at Claudius matrimonii sui ignarus.