Thucydides Peloponnesian War 6.19-32


Thucydides: The Peloponnesian War

6.19-32

19.

Greek

τοιαῦτα μὲν ὁ Ἀλκιβιάδης εἶπεν: οἱ δ᾽ Ἀθηναῖοι ἀκούσαντες ἐκείνου τε καὶ τῶν Ἐγεσταίων καὶ Λεοντίνων φυγάδων, οἳ παρελθόντες ἐδέοντό τε καὶ τῶν ὁρκίων ὑπομιμνῄσκοντες ἱκέτευον βοηθῆσαι σφίσι, πολλῷ μᾶλλον ἢ πρότερον ὥρμηντο στρατεύειν. [2] καὶ ὁ Νικίας γνοὺς ὅτι ἀπὸ μὲν τῶν αὐτῶν λόγων οὐκ ἂν ἔτι ἀποτρέψειε, παρασκευῆς δὲ πλήθει, εἰ πολλὴν ἐπιτάξειε, τάχ᾽ ἂν μεταστήσειεν αὐτούς, παρελθὼν αὐτοῖς αὖθις ἔλεγε τοιάδε.

Notes

English


20.

ἐπειδὴ πάντως ὁρῶ ὑμᾶς, ὦ Ἀθηναῖοι, ὡρμημένους στρατεύειν, ξυνενέγκοι μὲν ταῦτα ὡς βουλόμεθα, ἐπὶ δὲ τῷ παρόντι ἃ γιγνώσκω σημανῶ. [2] ἐπὶ γὰρ πόλεις, ὡς ἐγὼ ἀκοῇ αἰσθάνομαι, μέλλομεν ἰέναι μεγάλας καὶ οὔθ᾽ ὑπηκόους ἀλλήλων οὔτε δεομένας μεταβολῆς, ᾗ ἂν ἐκ βιαίου τις δουλείας ἄσμενος ἐς ῥᾴω μετάστασιν χωροίη, οὐδ᾽ ἂν τὴν ἀρχὴν τὴν ἡμετέραν εἰκότως ἀντ᾽ ἐλευθερίας προσδεξαμένας, τό τε πλῆθος ὡς ἐν μιᾷ νήσῳ πολλὰς τὰς Ἑλληνίδας. [3] πλὴν γὰρ Νάξου καὶ Κατάνης, ἃς ἐλπίζω ἡμῖν κατὰ τὸ Λεοντίνων ξυγγενὲς προσέσεσθαι, ἄλλαι εἰσὶν ἑπτά, καὶ παρεσκευασμέναι τοῖς πᾶσιν ὁμοιοτρόπως μάλιστα τῇ ἡμετέρᾳ δυνάμει, καὶ οὐχ ἥκιστα ἐπὶ ἃς μᾶλλον πλέομεν, Σελινοῦς καὶ Συράκουσαι. [4] πολλοὶ μὲν γὰρ ὁπλῖται ἔνεισι καὶ τοξόται καὶ ἀκοντισταί, πολλαὶ δὲ τριήρεις καὶ ὄχλος ὁ πληρώσων αὐτάς. χρήματά τ᾽ ἔχουσι τὰ μὲν ἴδια, τὰ δὲ καὶ ἐν τοῖς ἱεροῖς ἐστὶ Σελινουντίοις, Συρακοσίοις δὲ καὶ ἀπὸ βαρβάρων τινῶν ἀπαρχὴ ἐσφέρεται: ᾧ δὲ μάλιστα ἡμῶν προύχουσιν, ἵππους τε πολλοὺς κέκτηνται καὶ σίτῳ οἰκείῳ καὶ οὐκ ἐπακτῷ χρῶνται.


46.

Cicero broke up their relationship.

quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi, ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem summa spe et animi et ingenii praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate, sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?


47.

Cicero introduces his chronicle of Antony’s shame.

sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim, quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea, quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus.


48.

Friendship with Clodius; wandering homeless.

intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus? suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?


49.

Offering to kill Clodius as thanks.

venis e Gallia ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus a te, tu a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.


84.

Cicero refutes Antony’s objection; sweating at the Lupercalia.

sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum ‘Alio die’ dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro. sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.


85.

Antony crowned his colleague, Julius Caesar.

sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis, accedis ad sellam — ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes — diadema ostendis. gemitus toto foro. unde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.


86.

Antony was in the wrong, and yet he lives.

at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas. quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. o praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus: quid indignius quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?


87.

Further criticism of the attempted “coronation.”

at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse, sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die, sed etiam in diem bibere. ubi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?