OCR GCSE Latin 2025-26: Prose A – Vice and Virtue


OCR GCSE Latin 2025-26: Prose A – Vice and Virtue

The corruption and cruelty of Cleomenes and Verres

egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur
Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis,
Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem, sed inops et
infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. tam
diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu5
convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui
visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis
paulisper dedit. stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio
purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. iam hoc istum
vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant.10
posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die
denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium,
quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo,
colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem,
qui alterum se Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam imperio15
putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat.
ecce autem repente ebrio Cleomene esurientibus ceteris nuntiatur
piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is locus
nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes
autem, quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit20
iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum
nautarum et remigum posse. reperta est eadem istius hominis
avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant perpauci
reliqui, ceteri dimissi.

procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore25
crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari iubet. qui nihil
metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus
miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem
praetoris, et quare id faceret rogare. tum iste hoc causae dicit, quod
classem praedonibus prodidissent. fit clamor et admiratio populi30
tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis
causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius
accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur, aliis
proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen
esse natum postquam classis esset amissa.35

includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in
illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum; prohibentur adire
ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre. patres hi
quos videtis iacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad
ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil40
aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore
excipere liceret. aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors
terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex
omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. ‘ut adeas,
tantum dabis, ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum.’ nemo45
recusabat. ‘quid? ut uno ictu securis adferam mortem filio tuo, quid
dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris
aliquo spiritus auferatur?’ etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur.

o magnum atque intolerandum dolorem! o gravem acerbamque
fortunam! non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio50
redimere cogebantur parentes. atque ipsi etiam adulescentes cum
Sextio suo de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque
postremum parentes suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui
causa lictori pecunia daretur. multi et graves dolores inventi
parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit extremum.55
non erit. estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit?
reperietur; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati,
corpora feris obicientur. hoc si luctuosum est parentibus, redimant
pretio sepeliendi potestatem…. quis tam fuit illo tempore ferreus,
quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate60
nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret, quin
ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non
alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi.
laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testes avaritiae tuae
gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum65
te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium
sanguine eluere arbitrabare.

The bravery of Mucius Saevoila and Cloelia

senatum adit. ‘transire Tiberim,’ inquit, ‘patres, et intrare, si
possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum in
vicem ultor; maius si di iuvant in animo est facinus.’ adprobant
patres; abdito intra vestem ferro proficiscitur. ubi eo venit,
in confertissima turba prope regium tribunal constitit. ibi cum5
stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens pari
fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, timens
sciscitari uter Porsenna esset, ne ignorando regem semet ipse
aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro
rege obtruncat. vadentem inde qua per trepidam turbam cruento10
mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto
comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis
destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus
magis quam metuens, ‘Romanus sum’ inquit, ‘civis; Gaium Mucium
vocant. hostis hostem occidere volui, nec ad mortem minus animi15
est quam fuit ad caedem; et facere et pati fortia Romanum est. nec
unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem
petentium decus. proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut
in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo
habeas regiae. hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. nullam20
aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.’

cum rex simul ira incensus periculoque conterritus circumdari
ignes minitabundus iuberet … ‘en tibi’ inquit, ‘ut sentias quam vile
corpus sit iis qui magnam gloriam vident’; dextramque accenso
ad sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu torreret25
animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset
amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, ‘tu vero abi’ inquit, ‘in
te magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte virtute esse, si
pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te, intactum
inviolatumque hinc dimitto.’ tunc Mucius, quasi remunerans30
meritum, ‘quando quidem’ inquit, ‘est apud te virtuti honos, ut
beneficio tuleris a me quod minis nequisti, trecenti coniuravimus
principes iuventutis Romanae ut in te hac via grassaremur. mea
prima sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad
te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.’35

ergo ita honorata virtute, feminae quoque ad publica decora
excitatae, et Cloelia virgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum
forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux
agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit, sospitesque
omnes Romam ad propinquos restituit. quod ubi regi nuntiatum40
est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem
deposcendam: alias haud magni facere. deinde in admirationem
versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se
ferre quemadmodum si non dedatur obses, pro rupto foedus se
habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos45
remissurum. utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex
foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum
sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte
obsidum se donare dixit; ipsa quos vellet legeret…. pace redintegrata
Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua50
equestri, donavere; in summa Sacra Via fuit posita virgo
insidens equo.