Livy Unseens


Cover

Livy Unseens

Selections from Books V & VI

Latin A Level

Arria et Paetus, sculpture by Pierre Lepautre and Jean-Baptiste Théodon, Musée du Louvre

Introduction

The following passages are taken from the book Livy Selections Books V & VI by C. Laming. They are adapted, mainly by omissions, and should provide a decent practice for the A Level prose unseen translation.

1

2

Messengers are sent to the Delphic oracle to ask what the prodigy means. Meanwhile an Etruscan prisoner explains it. Return of the messengers from Delphi with the answer of the oracle.

quidnam eo dii portenderent prodigio, missi
sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum. sed
propior interpres oblatus fatis senior quidam Veiens,
qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites
Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit,
‘priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret, nunquam
potiturum Veiis Romanum.’ quod primo,
velut temere iactum, sperni, agitari deinde sermonibus
coeptum est. sed tandem legati a Delphis venerunt,
sortem oraculi afferentes, congruentem responso
captivi vatis: ‘Romane, aquam Albanam cave lacu
contineri, cave in mare manare suo flumine sinas:
emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues.
tum tu insiste audax hostium muris, memor,
quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi
his quae nunc panduntur fatis victoriam datam: bello
perfccto donum amplum victor ad mea templa portato,
sacraque, quorum omissa cura est, instaurata, ut
assolet, facito.’

3

M. Furitis Camillus appointed dictator, restores confidence, punishes some deserters and holds a levy at Rome. His vows to the gods if they grant him victory at Veii.

iam ex lacu Albano aqua emissa in agros,
Veiosque fata appetebant. igitur fatalis dux ad
excidium illius urbis servandaeque patriae M. Furius
Camillus dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium
Scipionem dixit. omnia repente mutaverant,
imperatore mutato: alia spes, alius animus
hominum, fortuna quoque alia urbis videri. omnium
primum in eos, qui a Veiis in illo pavore fugerant,
more militari animadvertit, effecitque ne hostis
maxime timendus militi esset. deinde, indicto
dilectu in diem certam, ipse Romam ad scribendum
novum exercitum redit, nullo detrectante militiam.
peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam
suam pollicentes ad id bellum venerunt: quibus
gratias in senatu egit dictator, et, satis iam omnibus ad
id bellum paratis, vovit se, Veiis captis, ludos magnos
facturum esse, aedemque Matutae Matris, ab rege
Servio Tullio dedicatam, refecturum.

4

Success against the Falisci and Capenates. Great spoil falls into the dictator’s hands. The army is led to Veii and a mine driven to the town.

profectus cum exercitu ab urbe, exspectatione
hominum maiore quam spe, in agro primum Nepesino
cum Faliscis et Capenatibus signa confert. omnia
ibi summa ratione consilioque acta fortuna, ut fit,
secuta est. non proelio tantum fudit hostes sed
castris quoque exuit ingentique praeda est potitus,
cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud
ita multum militi datum. inde ad Veios exercitus
ductus est, et cuniculus in arcem hostium agi coeptus,
operum omnium longe maximum et laboriosissimum.
quod ne intermitteretur opus, neu sub terra continuus
labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum
numerum divisit: senae horae in orbem operi
attributae sunt: nocte ac die nunquam ante omissum
est, quam in arcem viam facerent.

5

The dictator sends to the senate to know what he is to do with the spoil. The different opinions expressed in the senate on the subject.

dictator, cum iam in manibus videret victoriam
esse, tantumque praedae fore, quantum non omnibus
in unum collatis ante bellis fuisset, litteras ad senatum
misit: ‘deum immortalium benignitate, suis consiliis,
patientia militum, Veios iam fore in potestate populi
Romani. quid de praeda faciendum censerent?’
duae senatum distinebant sententiae. altera
senis P. Licinii: iret in castra Veios, qui particeps
esse praedae vellet. altera Appii Claudii, qui
auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi,
ut eo minus tributi plebs conferret. Licinii tamen
tutior visa est sententia, quae popularem senatum
faceret. edictum itaque est, ad praedam Veientem
quibus videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.

6

The dictator vows a tenth part of the spoil to Apollo and implores the aid of Juno. He attacks the city walls to draw off the attention of the townspeople from the men working in the mine.

ingens profecta multitudo replevit castra.
tum dictator auspicate egressus, cum edixisset ut
arma milites caperent, ‘Tuo ductu,’ inquit, ‘Pythice
Apollo, tuoque numine instinctus, pergo ad delendam
urbem Veios, tibique hinc decimam partem praedae
voveo. te simul, Juno regina, quae nunc Veios
colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox
futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine
tua templum accipiat.’ haec precatus superante
multitudine ab omnibus locis urbem aggreditur, quo
minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset.
Veientes in muros pro se quisque armati discurrunt,
mirantes, quidnam id esset, quod Romani tam
repente currerent ad muros.