Metamorphoses Section 2


‘quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
attonuit mentes?’ Pentheus ait; ‘aerane tantum
aere repulsa valent et adunco tibia cornu
et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
non tuba terruerit, non strictis agmina telis, 535
femineae voces et mota insania vino
obscenique greges et inania tympana vincant?
vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, 540
o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
illiusque animos, qui multos perdidit unus,
sumite serpentis. pro fontibus ille lacuque 545
interiit: at vos pro fama vincite vestra.
ille dedit leto fortes: vos pellite molles
et patrium retinete decus. si fata vetabant
stare diu Thebas, utinam tormenta virique
moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent. 550