Metamorphoses Section 11


illa quis Actaeon nescit dextramque precantis
abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
non habet infelix quae matri bracchia tendat,
trunca sed ostendens deiectis vulnera membris
‘aspice, mater!’ ait. visis ululavit Agaue 725
collaque iactavit movitque per aera crinem
avulsumque caput digitis complexa cruentis
clamat: ‘io comites, opus hoc victoria nostra est.’
non citius frondes autumni frigore tactas
iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, 730
quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.