Metamorphoses Section 10


protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
sponte sua fama est nullo solvente catenas. 700
perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
signa dedit tubicen pugnaeque assumit amorem, 705
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
movit, et audito clamore recanduit ira.
monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
hic oculis illum cernentem sacra profanis 710
prima videt, prima est insano concita cursu,
prima suum misso violavit Penthea thyrso
mater et ‘o geminae’ clamavit ‘adeste sorores.
ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
ille mihi feriendus aper.’ ruit omnis in unum 715
turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
saucius ille tamen ‘fer opem, matertera’ dixit
‘Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae.’ 720