Metamorphoses Section 1


cognita res meritam vati per Achaidas urbes 511
attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae 515
obicit. ille movens albentia tempora canis
‘quam felix esses, si tu quoque luminis huius
orbus’ ait ‘fieres, ne Bacchica sacra videres.
namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, 520
quem nisi templorum fueris dignatus honore,
mille lacer spargere locis et sanguine silvas
foedabis matremque tuam matrisque sorores.
eveniet; neque enim dignabere numen honore,
meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.’ 525
talia dicentem proturbat Echione natus.
dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.
Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 530