de imperio: 27

Latin

Satis mihi multa verba fecisse videor, quare esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum: restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?

English

I think that I have spoken enough, as to why this war was, by its very nature, unavoidable, by its size, dangerous: it remains that it seems necessary to speak about the general who should be chosen for this war and put in charge of such great matters. I wish, Romans, that you had such an abundance of brave and honest men that this decision was difficult for you: whom you thought best of all to be put in charge of such important affairs and such a great war! But now, since there is Gnaeus Pompeius alone, who has surpassed in excellence not only the glory of those men who are living now, but even the record of antiquity, what thing is there which could create doubt in the mind of anyone in this case?

Test