Tibullus: 1.1 (C)


Menu A B C

Latin

te bellare decet terra, Messalla, marique,
ut domus hostiles praeferat exuvias:
me retinent vinctum formosae vincla puellae,   55
et sedeo duras ianitor ante fores.
non ego laudari curo, mea Delia; tecum
dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.
te spectem, suprema mihi cum venerit hora,
te teneam moriens deficiente manu.   60
flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
vincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
illo non iuvenis poterit de funere quisquam   65
lumina, non virgo, sicca referre domum.
tu manes ne laede meos, sed parce solutis
crinibus et teneris, Delia, parce genis.
interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
iam veniet tenebris Mors adoperta caput;   70
iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
dicere nec cano blanditias capite.
nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
non pudet et rixas inseruisse iuvat.
hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque,   75
ite procul, cupidis vulnera ferte viris,
ferte et opes: ego composito securus acervo
dites despiciam despiciamque famem.

Commentary

English