Ovid: Amores 2.5 (A)


Menu 1.1 2.5 (A) 2.5 (B)

Latin

nullus amor tanti est (abeas pharetrate Cupido),
ut mihi sint totiens maxima vota mori.
vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
in mihi perpetuum nata puella malum.
non mihi deceptae nudant tua facta tabellae   5
nec data furtive munera crimen habent.
o utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
me miserum, quare tam bona causa mea est?
felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
cui sua ‘non feci’ dicere amica potest.   10
ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
cui petitur victa palma cruenta rea.
ipse miser vidi, cum me dormire putares,
sobrius apposito crimina vestra mero:
multa supercilio vidi vibrante loquentes;   15
nutibus in vestris pars bona vocis erat.
non oculi tacuere tui conscriptaque vino
mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
verbaque pro certis iussa valere notis.   20
iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
compositi iuvenes unus et alter erant:
inproba tum vero iungentes oscula vidi
(illa mihi lingua nexa fuisse liquet),
qualia non fratri tulerit germana severo,   25
sed tulerit cupido mollis amica viro;
qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
sed Venerem Marti saepe tulisse suo.

Commentary

English