Aeneid XII 1-106, 614-727


Virgil, Aeneid XII 1-106, 614-727

1-106

Latin

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus
tum demum movet arma leo gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
“Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.”
Olli sedato respondit corde Latinus:
“O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!—
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit.” Haudquaquam dictis violentia Turni
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:
”Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci:
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.”
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
flebat et ardentem generum monitura tenebat:
“Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
unum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,
et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam
lumina nec generum Aenean captiva videbo.”
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine voltus:
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
“Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
haud placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
illo quaeratur coniunx Lavinia campo.”
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
vociferans: “Nunc, O numquam frustrata vocatus
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor
te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus
loricamque manu valida lacerare revulsam
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
vibratos calido ferro murraque madentis.”
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
mugitus veluti cum prima in proelia taurus
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

Perseus