Aeneid XI (A Level text)


1-28: Aeneas sets up a trophy from the arms of Mezentius and addresses his troops.

29-58: Aeneas returns to his tent and addresses the corpse of Pallas.

58-99 The funeral procession of Pallas.

haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat, et toto lectos ex agmine mittit 60
mille viros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno 65
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70
non iam mater alit tellus viresque ministrat.
tum geminas vestes auroque ostroque rigentes
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro. 75
harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. 80
vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aevo confectus Acoetes, 85
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
sternitur et toto proiectus corpore terrae.
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 95
‘nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.’ nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.

100-138: The Latins seek a truce; Aeneas agrees. Drances blames Turnus.

iamque oratores aderant ex urbe Latina 100
velati ramis oleae veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae:
nullum cum victis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantes
prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
‘quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 110
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite civibus ignem.’
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes 120
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: ‘o fama ingens, ingentior armis,
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? 125
iustitiaene prius mirer belline laborum?
nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
quin et fatales murorum attollere moles 130
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.’
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
erravere iugis. ferro sonat alta bipenni 135
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

139-181: Pallas' funeral procession reaches Pallanteum; Evander grieves and asks Aeneas to avenge his son's death.

et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Euandrum Euandrique domos et moenia replet, 140
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145
agmina. quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
at non Euandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. feretro Pallanta reposto
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150
et via vix tandem voci laxata dolore est:
‘non haec, o Palla, dederas promissa petenti,
cautius ut saevo velles te credere Marti.
haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset. 155
primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae 165
debita erat nostrae. quod si immatura manebat
mors natum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
vadite et haec memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero, 180
nec fas, sed nato manes perferre sub imos.’

182-224: Both sides bury the dead. The Latins argue over Turnus' blame for the bloodshed.

Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras. huc corpora quisque suorum 185
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere. 190
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensesque decoros
frenaque ferventesque rotas; pars munera nota, 195
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
ardentes spectant socios semustaque servant 200
busta, neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terrae infodiunt, avectaque partim 205
finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: 210
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 215
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingravat haec saevus Drances solumque vocari 220
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropaeis.