5. Peace with the Sabines. Death of Romulus.


Latin

Peace with the Sabines. Death of Romulus.

tum Romulus cum hoste, qui montem Tarpeium tenebat, proelium conseruit in eo loco, ubi nunc forum Romanum est. inter pugnantes raptae processerunt, et hinc patres, hinc maritos et soceros complectebantur, et rogabant ut caedis finem facerent. omnes his precibus moti sunt. Romulus foedus fecit et Sabinos in urbem recepit.

postea civitatem descripsit. centum senatores legit, aliosque ob aetatem,alios ob reverentiam iis debitam, Patres appellavit. plebem in triginta curias distribuit, easque raptarum nominibus nuncupavit. anno regni tricesimo septimo, exercitum lustraret, inter tempestatem ortam subito oculis hominum abductus est. hinc ali eum a senatoribus interfectum, alii ad deos sublatum esse putaverunt.

The deification of Romulus

Exercises

NounsVerbs